canticum graduum memento Domine David et omnis
adflictionis eius
qui iuravit Domino votum vovit Deo Iacob
si intravero in tabernaculum domus meae si adsedero super
lectum straminis mei
si dedero somnum oculis meis et palpebris dormitationem
donec inveniam locum Domino tabernacula Deo Iacob
ecce audivimus illum in Ephrata invenimus illum in regione
saltus
intremus in tabernacula eius adoremus scabillum pedum eius
surge Domine in requiem tuam tu et arca fortitudinis tuae
sacerdotes tui induantur iustitia et sancti tui laudent
propter David servum tuum ne avertas faciem christi tui
iuravit Dominus David veritatem non avertetur ab ea de
fructu ventris tui ponam super sedem tuam
si custodierint filii tui pactum meum et testificationem
meam quam docuero eos et filii eorum usque in aeternum sedebunt
super thronum tuum
quia elegit Dominus Sion desideravit eam in habitaculum
suum
haec est requies mea in sempiternum hic habitabo quia
desideravi eam
venationem eius benedicens benedicam pauperes eius
saturabo pane
sacerdotes eius induam salutari et sancti eius laude
laudabunt
ibi oriri faciam cornu David paravi lucernam christo meo
inimicos eius induam confusione super ipsum autem
florebit sanctificatio eius